Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 22
Unproofread scanNot analysed yet
inquit προσηρ θρῶσθαι, quod est quasi per commissuram appen sum esse, idem significare, quod Διηρῶσται. Praetereà Hipp. 2. de artic. tex. 8. διηρερὥσθαι &ἀπηρθρῶσθαι pro eodem posuit, quod etiam in commento Galenus testatur. Vnde ex his colligere possumus, fictis vocibus ἀνάρθρωσιν, προσύρθρωσιν &διάρθρωσιν eandem colligaa tionem, in qua os ab osse dependeat, ex primere. Et si dependet cum non alteri sua substantia affigatur: opus est aliquod medium ligamentum reperiri, quo id fiat. Sicque διάρθρωσια erit com missura per μεσείτιαν, vt dicam mediationem alicuius facta. Vitimò addamus, quod Hipp. loa co dicto, tanquam opposita opponit διηρερῶ &συνηρθρῶ α. Nam inquit, Mala quidem inimota manet, quia συνήρερωται quasi sua substantia, nec per aliud arctè infixa est capiti. Et subiungit, non autem διηρθρωται, id est laxa compage, &per aliud ligamentum coniungitur, neque in his vocibus motum subintelligedum censeo quoniam absurdum hoc esset, Mala immota manet, quia iungitur immobili con missura, &non commissura motus magni ac manifesti, nam esset idem referre varijs verbis. Quare rationibus his &ea praecipuè quòd nullibi (quod meminerim) legi apud scriptores Graecos διὰ, motum manifestum, aut magnum significare. His inquam rationibus colligam.