Latin
223
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 223
Unproofread scanNot analysed yet
In isto autem primo vestibulo secundum hoc par ramulum à semittit, qui supra visorium ascendens, disseminatur in musculum illum, qui palpebram attollit, oculumue aperit, atque in illum etiam, qui rectà oculum ad superiora vellit. Reliqua pars istius nerui sub visorio contenta, aliquot insignes neruulos de se fundit: vnum quidem valdè conspicuum pluribus propaginibus in musculum, qui ocu lum rectà ad internum angulum trahit disseminandum: secundum pariter conspicuum, qui bifido ramo, ac pluribus fibellis inseritur in musculum oculum rectà deorsum trahentem: tertium etiam adhuc insignem emittit, qui inseritur in musculum sextum, cui ducendi oculum ad exteriorem angulum in gyrum onus inditum est. Aliquot praetereà istius paris sunt fibrae tenues, quae visorium comitatae, in membranas oculi exteriores, &in intimam quoque venam disseminantur. Haec vera est secundi paris distributio, quae ad omnes musculos oculi non pertinet, sed ad quatuor tantùm, &ad illum, qui attollit palpebram: neque ad temporalem musculum transmittit propagines, vt aliquot imaginati sunt. Vnum autem scias, quod, nisi maxima adhibeatur diligentia, ac in secando simul multum adsit otium, quod tanta est complicatio istius nerui cum alijs describendis, vt non solùm ad musculum temporalem, sed etiam ad dentes descendere videatur.