Latin
224
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 224
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis tamen patientia, ingenio, atque manu pollens secuerit, haec quae dixi, vera omninò reperiet. Sed ad tertium venio. In tertio pari, toto coelo dissideo a reliquis anatomicis. Quoniam illud, quod ipsi pro gemino pari tertio scilicet, &quarto recensent, ego pro vno tantùm enumero. Nam quamuis origo istius ner ui videatur pluribus chordis, aliquot quidem mollioribus, &aliquot magis duris constare: Tamen cùm vna sit, atque vno ex loco orta, &vnica tantùm in sede duram membranam perforet non est quod ipsam nos distinguamus. Quintum enim, &sextum, &septimum par neruorum ex pluribus propaginibus originem ducit, atque sextum praecipuè fibra quadam ab origine ipsius valdè distante augetur. Tamen quia vnitae istae fibrae, ac simul collectae vnico ex foramine durae membranae exeunt: singularia ista paria non autem gemina, aut multiplicia describuntur. Praetereà cùm paris quinti portio, vna mollis valdè sit, altera durior, vtraque tamen simul collecta pro vno pari, &meritò censetur. Ergo cùm vna sit origo tertij, omnesque fibrae simul iunctae per vnicam viam ex dura egrediantur, pro vno tantùm pari ego describam.