Latin
227
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 227
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium igitur par satis ampla origine vltra secundam exortum à media fermè ipsius cerebri basi multis ex partibus simul tamen iunctis constans, atque ad latus ossis declinans, in quo glandula continetur, duraque membrana vnico ductu perforata, in medium fermè plexum retiformem in animalibus, in quibus adest, incidit, vel in coniunctionem duorum illorum sinuum membranae durae, qui in basi capitis ad sellam vniuntur. Hoc par cùm extra membranam est, statim in tres propagines diuiditur. Quarum illa prima est, quae ad anteriora diuertens, vnà cum secundo pari, &cum quarto &octauo, vel si de more aliorum loqui voluerim, vnà cum secundo pari, &cum propaginibus minoribus tertij, &quinti paris transit per foramen secundi in illam, quę oculum continet, cauitatem.