Latin
228
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 228
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si haec duo paria sunt, quia per duo foramina: haec quoque quatuor vnum sunt, quia per vnum foramen ducuntur, quod minimè dicendum est. Sed potiùs distinctionis occasio prouenit ab origine atque vnione, vel diuisione intra membranas facta: quibus addatur etiam earumdem membranarum, meatuum vel foraminum vnitas. Quod si dicta diuisioni extra duram membranam factae obstinatè quis adhuc haerere voluerit, atque ideò distinguere: addas tu neruum hunc non in duos distingui, sed in tres potiùs: videlicet in vnum, qui ad oculum: in alterum, qui ad faciem: atque vltimò in tertium, qui ad linguam &ad caeteras partes, quas audies, fertur, quae manifestissima diuisio est. Si ergo diuiditur in tres neruos, &per tria foramina elabitur: ex caluaria tria erunt proculdubio paria: tertium nempe, quartum, &quintum, quod minimè concedendum est, si quintum illud esse volumus, quod ad aurium labyrinthos fertur. At, mi Petre, in hoc controuersia non consistit. Quoniam facilè meum hoc ius illis cederem, dum haes haec duo paria facientes, rectè vti diuaricantur, describerent. Sed cùm hoc minimè faciant, de iure suo, quodcunque fuerit disturbati cedant, velint nolint, atque vti hoc par tertium disseminetur, audiant.