Latin
232
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 232
Unproofread scanNot analysed yet
Postea ex hac rima exiliens propago in oculi orbitam, latensque sub duplicato illo osse, quod suturae speciem ementitam exprimit, ad eiusdem orbitae ambitum inferiorem, &ad foramen in malarum osse maximo contentum peruenit, indeque egreditur vnà cùm arteria, quam saepè ac saepiùs huic neruo attensam reperi, &disseminatur per omnes faciei musculos. Sed antequam per foramen dictum ad aciem egrediatur, neruum producit, qui in partes oculum inferiorem ambientes distribuitur: deinde nouum alium, dum prope dictum foramen est, antè quàm elabatur, producit neruum, qui tendens versus angulum exteriorem orbitae, ruptoque osse descendit ad cauitatem illam vacuam, quae in maximo malarum osse latitat: atque membranae illam cauitatem vestienti implicatus, vnà cùm arteriola quadam sibi aliquando distributa recurrit, versus angulum internum &nares sub foramine dicto repens, per quod ereptura est ipsa propago maior. Cùm igitur neruus hic per cauitatem dictam lapsus ad nares peruenerit, perforato iterum osse partim inseritur in membranam intimam, que ex tremas nares illinit: partimque radices dentium anteriorum petit. Hoc ignorarunt anatomici, cùm distrubutionem hanc minori tertij paris propagini adscribant. Ipsa autem propago dicta ex foramine praeterea erumpes, per faciem distribuitur: vti ab alijs traditum est. Tertia propago, vel truncus tertij paris, qui crassior ac posterior duobus alijs dictis est, per proprium foramen ad exteriora vnà cum vena quadam caluaririam aliquando ingrediente fertur. Hocque foramem in cuneiforme osse insculptum est, inter illud, per quod secun da propago dicta elabitur, &illud, per quod in caluariam incedit arteria per duram membranam disseminanda, quam ego inter illas, quae caluariam ingrediuntur, secundo in loco numeraui. Hic itaque truncus statim cùm extra foramen est, multa membrana obuolutus, in plures diuiditur ramos: quorum primus statim abyl statim ad musculum temporalem delatus, atque per ipsum deorsùm ad anteriora declinans, plurimas illi, &latenti musculo, quoque aliquot fibras communicat, postremoque perforata in parte laterali ipsius temporis chorda, vel (quod aliquando accidit etiam non perforata) prope latus eiusdem ad faciem fertur, in qua baccarum musculis propagines distribuit, &tandem fermè totus dispergitur in secundum dictarum buccarum musculum, &in subiectam cutem, &gingiuas, &in extremum palatum, faucesque, vbi amygdalę collocarae sunt: tantusque est huic neruo nexus praedicto musculo secundo, atque cum subnata cute, vt inde auelli minimè possit. Secundus ramus ortus ab eodem loco vndè primus, cui crassitie nequaquam cedit, in eundem temporalem musculum inseritur, ipsoque iuxta maxillae articulum perforato, descendit in internam faciem massiteris exterioris, totusque per dictum musculum disseminatus. tandem in ipsius chordam desinit. Connectitur autem neruus hic, dum illae transit, cum ligamento articuli in tempore.