Latin
234
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 234
Unproofread scanNot analysed yet
Tertius aequè magnus, ac secundus, labens per priorem musculum latentem in ore, &ex se veluti reticulum constituens, amplexatur venam &arteriam, quae ibi sunt, atque procedens ad partem superiorem, ac posteriorem articuli ipsius maxillae, vna cum arteria &vena illâc diducta, ad anteriorem radicem auriculae pertingit, multisque propaginibus in partem temporalis musculi ibi positam, &in auriculam disseminatur, sed praecipuè in ipsius radicem anteriorem, vel in ἀντιλόβιον à Graecis dictum. Quartus dictis tribus maior, descendens per exte riorem latentis musculi superficiem, peruenit ad foramen internum maxillę, vt per illam disseminatus radices dentium inferiorum adeat: huiusque nerui portio per eiusdem maxillae foramen exterius, atque anterius elabitur ad musculos, &ad labium, &ad cutem ibi collocatam.