Latin
235
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 235
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum autem est, quod ab isto quarto neruo, antequàm maxillam ingrediatur, solet oriri neruulus quidam validus, qui longus admodùm, ac gracilis sub maxillam serpit, donec inseratur in quartum maxillae musculum, qui os aperit, dibzy G Google aperit, &in illos quoque, qui sub mento positi, partim in os hyoides, partim in linguam inseruntur. Quintus neruus praedicto quarto aliquantisper minor, (quanquam maior aliquando etiam reperitur) per musculos latentes in ore transiens, ad linguae latus infernum peruenit, atque in totam illius dimidiam partem inseritur, vsque ad superficiem superiorem. An verò tunica, vel crusta ipsius linguae exterior ab his neruis fiat, adhuc cognoscere non potui. Ab eodem praetereà confinio, vbi quinque hi nerui à tertio trunco dicto oriuntur, tres aut quatuor alij neruuli deducti distribuuntur, per musculos in ore latentes. Haec vera est, mi Petre tertij paris in vno quoque latere distributio, multo longoque labore, ac studio à me cognita, quam nullus vnquam assequetur, nisi studium idem, ac diligentiam cum labore iunctam adhibeat, simulque etiam calleat mechanicam secandi peritiam, sine qua anatomicus quicquam praestare nequit.