Latin
237
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 237
Unproofread scanNot analysed yet
Sed multò aliter res se habet, cùm igitur ex tertio &quarto vnum par ego collegerim, neque reliquis paribus nomina mutare uelim: cumque quinti &sexti ita crebra subinde habeatur mentio, vt nil in arte anatomica crebriùs repetatur, ne sedes vacet inter tertium &quintum par, apposui quartum illud, quod alij anatomici minorem propaginem quinti appellant. Hanc si inspicies, certò cognosces par neruorum distinctum esse, neque; posse pro alio, quàm pro quarto pari, censeri. Igitur par istud à media penitùs basi ipsius cerebri oritur, &quasi ab incipiente origine spinalis medullae, ac aliquantisper sub cerebro serpens, ad anteriora &lateralia versus, perforat membranam inter secundum ac tertium pal dictum, indeque aliquando cum quadam arteriola adnexa, &aliquando non, per foramen secundi paris in orbitam oculi ingreditur, &totum fermè in illum inseritur musculum, qui rectà ad angulum exteriorem oculum trahit, neque vllum manifestum consortium habet cum temporali, aut cum latente musculo.