Latin
238
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 238
Unproofread scanNot analysed yet
Vide quàm differat haec insertio ab illa, quae ab alijs prodita est: vellemque mi Petre, quod Capredonum cogeres, atque impelleres ad dissectionem ductuum istorum neruorum. Quoniam apertè cognosces nulla alia, quàm à me dicta, ratione ferri. Sed ad vlteriora procedamus. Quintum neruorum par ortum ab ea sede, quae etiam reliquis ab anatomicis explicata est, duabus partibus vel potiùs neruis constat, antè, quàm è membrana egrediatur. Altero quidem, quo nullus neruus mollior est, exceptis visorijs, hicque ad auditum destinatus est. Alterò verò qui quinto pari etiam assignatur: quia nascitur ab eodem penitùs loco cum molliori dicto, &cum eodem ad os petrosum venit; sed reuera distinctus est neruus &durior priori, atque aequè durus, vt reliqui nerui, qui tertium &quartum, ac reliqua paria efficiunt. Neque vlla ratione videtur pars mollis dicti. Sed quoniam alij anatomici hoc asserunt, ne ab ipsis in omnibus dissentiam, pariter &ego quintum par constare ex parte dura atque molli, vel neruo duriori, molliorique dicamac simul vtrumque, quo feratur, vel distribuatur, describam.