Latin
242
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 242
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus, qui etiam medius est, &capillaris, disseminatur per partes glandosas, ac membranosas, quae circa auriculę radicem sunt. Tertius, qui est maior nerui portio, ac duabus reliquis elatior, sub auriculae fibra percurrens in illam, atque simul in totam eiusdem auriculę radicem anteriorem, inferiorem, atque simul posteriorem disperit. Notandum quoque, quod neruus hic quinti paris, cùm extra foramen elapsus est, capillamenta quaedam in quartum maxillae musculum, qui os aperit, &in tertium hyoidis perforatum à dicto quarto, in vtrosque scilicet à calcari ortos fundit. Altera quinti paris portio, quae mollis est, &neruus auditorius à me vocatur, vnà cum dura ad extremum illius antri perueniens quibusdam angustissimis foraminibus medijs, in cauitates distribuitur geminas, atque illas quodammodò sublinit, quarum vna labyrinthus, altera cochlea, vel cochlearis à me inter ossa vo cata, atque descripta est, neque vlteriùs procedit, ullumue neruum à se dimittit ad exteriora. Neque tu, neque alius quisquam (vt mihi persuadeo) aliquam ab hoc quinto pari, neruosam propaginem, quae vllius momenti sit, praeter à me dictas, inuenire poterit, magnaque commendatione dignus erit, si inueniet.