Latin
243
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 243
Unproofread scanNot analysed yet
Frustrà visa est fortasse explicatio quinti huius pa ris, cùm etiam à reliquis tradatur: sed si illorum sententiam cum hac contuleris, frustrà non esse cognosces. Ad sextum par venio, quod cùm ab alijs etiam aliqua ex parte, non omninò tamen in ipso dissentiam, quale à me sit obseruatum, tibi describam. Sextum par, quamuis intra caluariam ex pluribus fibris constare videatur: vnicus tamen neruus in vtroque latere obductarum fibrarum vnionem habitus est.