Latin
244
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 244
Unproofread scanNot analysed yet
Quae quidem fibrae non eò vsque vniuntur, aut miscentur: quin re vera duo semper videantur nerui sub vno inuolucro tantùm contenti, eodemque ex fo ramine prolapsi, atque ego pro duabus partibus, quae vnum sexti paris neruum forment, semper recensebo. Sextum igitur par ortum, atque egressum per foramen, vt omnibus anatomicis notum est, cùm sub membrana latentes duos neruos dictos habeat, alterum quidem anteriorem, ac valdè minorem, alterum verò posteriorem, qui valdè maior anteriori est: ex his minorem anterioremque partem ego priùs describam. Minor haec portio, vel neruus statim cùm extra caluariam est, rectà deorsùm tendit ad musculos linguae &ad illos, qui fauces vestiunt, maiorique ex parte in os disseminatur: quanquam etiam propago quaedam in radicem linguae finiat. Haec sexti portio anatomicis alijs ignota videtur, quamuis reuera adsit: egoque iam praesentia gemina cadauera habeo, secoque, &in vtroque maxime conspicuam video.