Latin
247
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 247
Unproofread scanNot analysed yet
Sed relicto hoc plexu, ad ramum sexti paris maiorem reuertamur: in quo praeter illa, quae optimè à Maximo anatomicorum Magistro di ita sunt, illud quoque nota: dum est, quod cùm in sinistro latere infra caput arteriae deorsùm flexae venerit, producta propagine recurrente, quae aliquandò multiplex est, adhuc aliam parum infrà producit, quae reflexa ad corpus venae arterialis, ad plexum quendam neruosum sub basi cordis contentum fertur. De quo suo loco dicam. In dextro verò latere statim cùm hic neruus recurrentem dextrum fecit, quandam propaginem à se producit, quae coniuncta cum alio neruulo à plexu dextro eiusdem sexti manante sub arteria, quae ad iugulum ascendit, declinat ad cordis basim: definitque in eundem plexum nerueum ibi contentum, cuius luculentam mentionem faciam, cùm de neruis cordis tractabo. Idem nerui sexti paris vtriusque lateris cùm secundum pulmonum radices transeunt, multas fibras non ad huius visceris membranam exteriorem tantùm communicant: sed etiam ad ramos asperae arteriae, quae fibris dictis ramis quasi connatae, per totos pulmones distribuuntur. Addendum praeterea est, quod dum dicti nerui stomacho haerere incipiunt, aliquot etiam surculos ipsi communicant.