Latin
248
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 248
Unproofread scanNot analysed yet
Posteaque ad os ventriculi descendunt, &disseminatur, vti optimè tradidit Vesalius. Animaduertendum tamen est, quod ab ea oris ventriculi parte, quae dorso incumbit, vna, &aliquando geminae propagines à dictis neruis oriuntur, quae in vnam coniunctae feruntur in plexum neruum mesenterij, neque vnquam ego inspicere potui (quod volunt quidam) neruos ab istis sexti paris ad renes &ad vterum pertingere. Sed iam tempus est, vt reuertamur ad neruorum origines, atque ad septimum ipsum parSeptimum hoc par ortum, atque ex caluaria elapsum, vti docuit Vesalius, integro constans neruo non miscetur, sed colligatur cum sexto pari. Nam seruato suo corpore, ac filo rotundo ac integro, ad linguam deorsum fertur, sed antequam annexu cum sexto pari recedat, ipsi communicat minimam quandam sui portionem, quae vnica aliquando fibra, aliquando verò gemina constat: at cùm ad linguam peruenerit neruus hic, minori sua portione diffunditur per illius atque ossis hyoidis musculos: maiori verò propagine tota inseritur in linguae substantiam, ac percurrit vsque ad extremum apicem: huiusque fibrę aliquot confundi ac commisceri videntur cum fibris quinti nerui, qui à tertia propagine paris tertij ortus, similiter per linguam disseminatur. Haec vera septimi paris distributio est. Vnum adhuc superest neruorum par, ex ijs, quae à cerebro vel medulla intra caluariam oriuntur, quod à niuino Vesalio ob modestiam, ne numerum ab alijs anatomicis positum &confirmatum turbaret, pro distincto pari non est propositum, sed pro minori propagine tertij paris enumeratum.