Latin
253
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 253
Unproofread scanNot analysed yet
Quae nisi adessent, foeminae herniosae nunquam euaderent, quod ge nus morbi saepè &saepiùs ita patiuntur, vt intestina copiosissima in inguen descendant, ipsaeque per sectionem, antiquorum etiam testimonio, sanentur. Quod indicat easdem vias in illis reperiri, quae &in viris. Circa peritonaei ortum, in hanc communem sententiam anatomici veniunt, quod ipsum oriatur à ligamentis, quae lumborum vertebras copulant: ego verò geminum principium illi asscribo, vtrunque scilicet mesenterij exordium. Nam a plexu illo nerueo gemino, &non aliundè oriri, mihi videtur. De hoc autem principio nerueo mesenterij dicam, suo loco. Quae verò me mouet ratio, haec est: Quoniam dum separo peritonaeum ab omnibus partibus exterioribus, ipsum integrum totum seiungo à vertebris lumborum, &ab illarum ligamentis, ita, vt manum aut digitos à lumbis dextris ad sinistros sub pe ritonaeo transmittere possim. At principiò vtrique mesenterij ita annexum est, vt integrum inde auelli minimè possit. Tu videbis, iudexque eris: in re tamen, quae non magni momenti est, quoniam hoc facillimè illis etiam concedo ac dono.