Latin
254
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 254
Unproofread scanNot analysed yet
In eiusdem peritonaei foraminibus aliqua esset quaestio, an tot sint, quot tradita sunt ab alijs? Deinde an illa, quae ad inguina veniunt, sint foramina, an canales: &si canales sunt, an peruij fistulosiue sint, vel potiùs pleni ac densi? quae cùm primo aspectu patere possint, à me, cui satis est digito hęc indicare, dimittutur. Huius farinae quoque sunt vasa quędam, quae in ipso peritonaeo duplicato canales habent, per quos permeant ad sua loca, ita, vt in ista duplicatione contineantur, talia sunt ὄυρακος vena &arteriae vmbilicales, venae &arteriae ac pori seminales, atque etiam meatus vrinarij. Ad ἐισοφάγον vel gulam venio, in qua tunicae aliter, quàm ab alijs traditum est, sunt obseruandae. Nam duas habet, quod omnes confirmant, alteram internam, alteram verò exteriorem: interna tamen talis est, vti à me semper reperitur, non vti ab alijs est descripta. Est enim dissimilaris substantię: quia in intima superficie veluti quoddam habet velum, fibris rectis, carnosis, tenuissimisque constans, quod totam illam superficiem vestit: reliqua verò substantia tunicae tota neruosa est omni genere fibrarum donata, veluti tunica ventriculi &intestinorum interna, nihilque carnis in ista est. Prima haec tunica ab illa oritur, quae neruosa existens fauces intimas vestit, &vsque ad os ventriculi elatius fertur.