Latin
256
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 256
Unproofread scanNot analysed yet
In ventriculum definit stomachus, vel oesophagus, vt optimè nosti: locus autem est vndecima thoracis vertebra. Nam in homine ibi collocatur ventriculi os superius. In quo ventriculo, primùm scias falsum esse illud dogma: Quod fundus ipsius carnosior ac crassior sit reliquis partibus. Quoniam illae, quae circa πύλορον, vel os superius, &circa dorsum sitae sunt, carnosiores, crassioresque apparent. praeteTunicarum ventriculi naturam reà cognoscas, cùm valdè ab ea distet, quae ab anatomicis explicatur. Tribus &duatunicis constat, vna à peritonaeo, bus proprijs interna, exteriorique: quod omnes quoque affirmant. At postea ita exponunt, vt nihil expositio cum re ipsa conueniat. Quare dimissis ipsorum sententijs, vti res se habet, explicemus. Interna ventriculi tunica tota neruosa est, &per ipsam ducuntur vasa, atque in ipsa etiam terminantur.