Latin
255
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 255
Unproofread scanNot analysed yet
Quę quanuis seiungi possit ab illo interiori velo, veluti cuticula à subiecto corio, pro vna tamen vtranque ego recenseo, cùm mihi satis sit, varietatem substantiae nosse. Exterior autem tunica gulae carnosa admodum ac crassa, veluti si esset muscu lus perforatus, ortum ducit à secunda laryngis cartilagine, quae chricoides à me vocata est, ab illa pręcipuè linea percurrente per dorsum ipsius cartilaginis, quà ceruicem spectat, inter musculos laryngis secundo in pari contentos. Atque inde descendens ambit totam gulam à priori tunica formatam, ipsamque amplexatur, vsque ad os ventriculi dictum. Tunica haec fibras habet transuersas, maiori ex parte: superficiem verò totam exteriorem, veluti quodam velo rectis constante opertam: sed pro vna tantùm tunica ab alijs, &à me quoque tota haec censetur, quamuis in duas diuidi possit. Si tu crudum oesophagum manu arripias, atque secare tentes, haec videre integrè minimè poteris. Verùm si aliquantisper elixes (cùm elixatio illa nimiam partium humiditatem terminet, quae certam fibrarum diuisionem impedit) &postea dissectionem tentes, omnia, quae dixi, inesse luce meridiana clariora conspicies.