Latin
261
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 261
Unproofread scanNot analysed yet
Exterior eiusdem tunica tota carnosa est, pluribus fibris, iisque carneis constans. Nam tota ab ore superiori ad pyloron vsque, vestitur transuersis, ita inuicem contextis, ut ex illis solis tunica facta videatur: quae fibrae statim detracta tertia, quae à peritonaeo nascitur tunica: apparent &carnosae, sub quibus aliud gencontinetur, quae obliquae sunt, carnosae quoque ac satis crassae, quae ortae à regione circa os elatius: atque ab illa dorsi ipsius ventriculi parte, quae sinistra est, inde feruntur: aliquot quidem ex ipsis rectà versus pyloron per dorsum eiusdem ventriculi dextrum: reliquae verò, quae plures sunt, obliquè ad fundum versus eundem pyloron descendunt. At hae fibrae, quae obliquae à me appellantur, non multae admodùm sunt, sed paucae, satisque plenae ac carnosae, neque cum transuersis permiscentur, sed sub illis iacent. pretereà circa os superius ventriculi sub origine dictarum obliquarum, aliae carnosae fibrae suboriuntur circulares penitùs atque eiusdem generis, cuius sunt illę, quę in oesophago transuersae appellantur.