Latin
262
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 262
Unproofread scanNot analysed yet
Hae dictum os ventriculi ambientes stringunt, clauduntque: transuersae verò to tum ventriculum per transuersum strin gentes, si moderatè illud faciunt, cibum amplexantur: sin autem validè stringant ipsum, exprimunt: ita etiam obliquae mediocriter contractae, per obliquum eundem cibum amplectuntur. Sin verò robustè agunt, per obliquum expellunt. Ista autem est vera exterioris tunicae ventriculi constructio verusque fibrarum vsus. Nam, vt tibi men tem meam atque animi sensum aperiam, scias, quod exceptis arterijs, quę vitali potiùs, quàm voluntario se motu agitant, nulla alia particula mouet se ipsam, motu voluntario, quę non habeat fibras car nosas, nisi sit motus conuulsionis, aut pal pitationis, vel alterius generis, quod pręter naturam sit. Nam in particula, quae se ipsam mouet, quatuor haec obseruamus. Primum nempe motum, quo mouet seipsam: secundum, facultatem intimam, qua illud agit. Tertium, cùm facultas haec non insita sit partibus se ipsas mouentibus, sed à cerebro tanquam fonte defluat, à nobis obseruandus est iste facultatis defluxus. Quartum est apta, propensa partis natura, ad hanc concipiendam facultatem, qua seipsam mouere possit. Haec quatuor sunt obseruanda, vt dixi, in omni particula se ipsam mouente, quae haud consistere possunt, nisi particula ipsa fibris prędita sit, atque illis penitùs carneis.