Latin
264
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 264
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus si obseruemus facultatem, mihi videtur requiri, quod sit per vniuersum corpus mouendum distributa: &ita contineatur in proprio subiecto. Proprium autem voluntariae facultatis motricis subiectum, dicitur spiritus: spiritus autem hic, dum latitat in ipso corpore mobili, necessariò requi rit meatus, in quibus sedeat. At quemadmodum corpus requirebatur suis minimis particulis dispositum ad motum certae positionis: ita etiam necessariò requiritur, vt spiritus, in quibus concepta est facultas, contenti &dispositi sint ad eandem positionem motus. Quoniam si inordinatè locati essent, inordinatè etiam &indispositè ipsa facultas vndequaque agitaret corpus, ipsumque indispositè agitatum inordinatè seipsum moueret. Ne igitur hoc fiat, spiritus hi ordinatam locationem requirunt. Hoc ita constituto patet, pro ipsis spiritibus ordinatos requiri meatus, at ordinati meatus in aliquo corpore necessariò efficiunt fibras. Fibrosum ergo ratione ipsius facultatis mouentis requiritur, quod sit illud corpus, quod seipsum mo uere debet. Tertiò, ratione transmissionis. Nam excepto ipso corde nullum aliud corpus se mouet, per insitam facultatem, sed aliundè recipit.