Latin
263
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 263
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, vt à motu incipiam, in hoc requiritur fibrosa natura ipsius corporis moti: quoniam quicquid mouet seipsum (vt experientia docet) motu contractionis, aut exten sionis illud facit. Exemplo, adsint muscu li, qui aut seipsos contrahunt, aut exten dunt. Cùm autem in vnaquaque particula motus hic certus sit, &determinatus ad aliquam positionem, ideò necessarium fuit, vt tota substantia subiecti corporis disposita esset, &directa ad talem positionem, ne cùm corpus contrahitur, aut extenditur, incerto mo tu agitetur. Talis autem dispositio substantiae nihil aliud est, mea sententia, quàm coordinatio minimarum particularum ad ipsam positionem dictam. Cum autem minima alicuius corporis ad aliquam po sitionem coordinentur, duo necessariò con sequuntur: alterum, quod dentur meatus ordinati ad illam positionem, alterum verò, quòd fibras habeat illud corpus. Nam fibrae nil aliud sunt, quàm minima illius substantiae aliqua serie, &ordine compacta. Si igitur moueri debet corpus per contractionem, aut dilationem ad aliquam certam positionem, pariter necessarium est, vt ad eandem positionem fibrosum sit.