Latin
266
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 266
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem ego colligam ob hoc, vt facultas ad vniuersas corporis mouendi partes statim defluere possit, necessariò requiri, quòd illud quàm maximè fibrosum sit. Quartum, quod dicebam esse obsernandum, cuiusque causa requirebatur fibro sa substantia, atque eadem carnea ad hunc motum: est necessaria propensio atque apta natura corporis subiecti ad hanc concipiendam facultatem, quae quidem propensio à carne dependet. Quoniam ego video, corpora quaedam fibrosa, &quae habent adiunctos neruulos, à quibus facultatem habent communicatam, &tamen se ipsa non mouent. Alia autem seipsa mouent, cum tamen negari minimè possit, priora illa habere transmissam facultatem. Nam cum eadem vis transfluxa per neruos faciat, &ad sensum tactus &ad motum, neque ipsa facultas variet specie, quamuis effectus specie differentes edat, sequetur, quod cùm dicta corpora vim sentiendi habeant, habeant. quoque motus facultatem, &tamen non mouentur, quod exemplis plurimis patere potest. Et primùm panniculi carnosi, cuius aliquot partes mouentur, &sentiunt: aliquot verò sentiunt tantùm, &non mouentur: &tamen omnes fibrosae sunt, omnesque transmissam habent per neruos facultatem.