Latin
267
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 267
Unproofread scanNot analysed yet
Mouentur enim partes, quae in occipitio in fronte, atque etiam in collo ipso anteriori sunt, &in brutis animalibus plurimae, quae circa dorsum. Reliquę verò his dictis coniunctae, vel alibi per corium dispersae vlla ratione mouentur. Sed hoc manifestiùs apparet, in ipsis musculis, quorum cùm geminae sint partes, altera quidem, quae musculi corpus carnosum continet, altera verò chordam: ex his duabus corpus tantùm musculi se ipsum mouet, &contrahit: chorda verò tantum trahitur, neque se ipsam mouet, vti in viuis corporibus manifestè cognoscere possumus. At in chordam ijdem sunt nerui commixti cum ligamento, qui &in corpore musculi reperiuntur: ipsa pariter fibrosa est, &habet meatus dispositos, atque per illos facultas aequè transfunditur, hocque indè patet, quod sensu praedita sit. Cur igitur, si haec omnia adsunt, se ipsam non mouet, vt musculi corpus: sed potiùs ad illius motum contracta mouetur? Profectò nil aliud respondere possum, nisi illud Aristotelicum de visu senum. Nam illi ineptè vident. quia ineptum possident organum.