Latin
274
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 274
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ego quaero ab anatomicis, an retineant dum agunt, vel dum quiescunt: (actum voco motum contractionis, vel dilatationis: quietem verò relaxationem illam, dum non mouentur) Si respondebunt ex anatomicis ij, qui crassiores sunt, furtasse dicent, fibras has retinere, dum quiescunt: cui responso sequetur, quod dum quiescunt agant, maximum quippe absurdum, aut respondebunt: quòd retineant aequiuocè, ratione similitudinis, non autem, quia fibrosae sint substantiae ad motum destinatae: quam responsionem posteriorem ego concedam. Quod si respondeant prudentiores, fortasse dicent: fibras has retinere, dum agunt ac contrahuntur: At tu dicas: dum fibrae obliquę contrahuntur, dubium non est, quod illud idem per obliquum faciunt: quod per transuersum agunt, transuersę dum contrahuntur. Istae verò duo haec faciunt, Primò coangustant cauum pertransuersum, &secundò, per transuersum expellunt: ergo, &obliquae per obliquum coangustant spatium, &per obliquum expellunt: ergo, velint nolint non retinent.