Latin
275
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 275
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si iterum respondeant, quando istae fibrae retinent, dum non validè contrahuntur, sed moderatè admodùm, ita vt vix amplexentur cibum, &ita retineant; aduersum hos dicas, quod idem faci unt transuersae, cum moderatè agunt, quoniam &ipsae, vix amplexatae cibum, illud quodammodò retinent. Quod in ipsis manibus etiam apparet, quando lutum digitis, aut aliud corpus molle corripimus. Quo niam si illi moderatè contrahuntur, retinent: sin verò validè agunt, exprimunt ac expellunt. Quare colligamus, in ventriculo retentionis munus non esse obliquarum fibrarum, sed pilori ipsius, qui stringitur, exitumque impedit, atque ad hoc opus praetereà concurrunt fibrae tam transuersae, quàm obliquae, sed (vt di cunt) quasi negatiuè, quia supra cibum quiescant, non autem exprimant. De hac autem re diffusiùs in disputatione partium similarium tractaui. In omento nil habeo, quod referam, nisi ignorationem eam attester, qua in hac parte ita mentis oculi caligine crassa mihi obducti sunt, vt videre nequeant, ad quem vsum Natura omentum formarit. Loquor de parte illa, quae liberè uaga est, non autem de illa, quae colo intestino pro mesenterio inseruit.