Latin
276
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 276
Unproofread scanNot analysed yet
Scio equi dem, quid dicant alij, &non acquiesco. Quare tu, qui plurimùm in naturali ipsa speculatione potens es, si quid inueneris, quod validis rationibus firmare possis, mihi communices, quaeso. Ad intestina ex ventriculo descendo, diuisionemque in crassa &gracilia, atque vsum &collocationem ipsorum probo: nihilque historiae, quam scripsit diuinus Vesalius addi posse, existimo. At compositioni aliquid addam. In crasso intestino concamerata illa inuolucra, &cauitates additas esse nosti, vt diutiùs feces detineantur, neue subinde facilè egredi possint, quod fit in multis animalibus, praecipuè auibus quibusdam, quorum intestinum fornices has minimè habet. Gracile verò intestinum cauernas huiusmodi minimè requirebat: quoniam si adessent in ipso feces, facilè retinerentur, ac retentae chyli distributionem impedire possent.