Latin
278
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 278
Unproofread scanNot analysed yet
Ita quoque &hęc tunica cùm valdè exteriori longior sit, rugas dictas contrahit &crispat, quę quidem rugę veluti in penis cute stabiles minimè sunt, neque huic vel illi parti adnexae, sed mobiles facilè ex hac sede in illam propelli possunt, quod ad moderationem &minimè violentam chyli retentionem facit. Rugae istae non solùm euerso intestino apparent, sed etiam non euerso digitis ipsis percipiuntur, dum in exterioribus intestinum ipsum comprimimus. Si quoque intestinum flatu turgidum luci exponatur, apparent transuersae illae duplicationes, quae rugas faciunt, quas ego aliquando deceptus esse venarum ductus latentes opinabar. Ita autem frequentes aliquot in locis rugae istae sunt, vt si interna tunica ab exteriori excorietur illis expansis sinibus non duplo modo, sed triplo etiam exterioris dictae longitudinem excedat: Hoc primò in interna gracilium intestinorum tunica obseruabis, quod in crassis non ita apparet, cùm rugae in cauernas &recessus illos sint expansae.