Latin
279
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 279
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud etiam in hac eadem tunica interna obseruabis, quod cùm neruosa penitòs sit, &omni fibrarum genere constans, non autem transuerso tantùm (vt opinati sunt anatomici) cumque capillamenta venarum extrema in se contineat, habet quoque crustam illam, vel tunicam internam parti villosae veluti sericini assimilatam, quam etiam internum ventriculi inuolucrum adactam possidet. Hęc crusta, vt opinor, eosdem vsus habet, quos &in ventriculo (vt dictum est) pręstat, atque in dysenterijs illa est superficies intestinorum, quae excoriata aliquando egreditur: Si rem diligenter inspexeris, videbis intestinorum gracilium tunicam internam parùm, aut nihil differre ab eadem interna ventriculi. Externa autem intestinorum tunica crassior est, quàm interior (quanquam contrarium asserat Vesalius) estque carnosa. Huic fibrae maiori ex parte transuersae sunt ob motum expressionis, verùm in exteriori superficie habet, veluti quoddam velum integrum ex fibris rectis textum, quae ita iunctae sunt, vti in oesophagi supficie, vt integram quasi tunicam efforment, neque ratae sunt istae rectae fibrae (vtì asserunt anatomici) sed crebrae, velumque spissum efficiunt, tenuissimum tamen: atque ego ob dictam tenuitatem non distinguo partem hanc à subiecta, sed vtrunquę pro vna tunica exteriori recenseo, cui postea obuoluitur neruosa a peritonaeo membrana, vti omnibus notum est.