Latin
279
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 279-2
Unproofread scanNot analysed yet
In renum substantiam, ac corpus disseminari venas, &arterias vsque ad extremum, atque vnà cum arterijs neruulos per totam substantiam ferri, non autem in exteriorem tunicam vnum tantùm neruum desinere, oculis cuiuscunque patere potest. Nam in hominis renibus non reperio ego, sinum illum perforatum &exteriorem à Vesalio proditum, per quem ferantur venae, ac arteriae: sed video manifesta ipsa vasa, per totam horum viscerum carnem diducta, &in arterijs ac venis hoc obseruaui, quod in renibus ita attenuatur ipsarum substantia, veluti in illis vasis sit, quae per cerebrum feruntur. Haec tenuitas fortasse cùm sit aptissima ad lacerationem, efficiatque, ne vasa tam facilè sensum feriant, fuit in causa, vt hoc ab anatomicis minimè sit animaduersum. Sinum etiam illum secundum, &interiorem ab eodem Vesalio, traditum non reperio, sed alium huius loco positum.