Latin
280
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 280-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam inter venas &arterias, quae in duas partes diuisae disseminantur, aliae per substantiam renis posteriorem, aliae per anteriorem prope renis portas (portas appello simam illam partem, per quam ingrediuntur vasa, &egrediuntur meatus vrinarij) vel parùm intra substantiam ipsius, sinus quidam est factus ex neruea membrana, qui plures possidet ductus vel fistulas: veluti si digitos perforatos haberet, in quibus fistulis extremis singulis opercu lum est carneum, veluti verruca quaedam, acutum, quod aliquantisper in fistulam ingreditur, illamque obturat, &lotij stillicidium constituit. Nam operculum hoc ex substantia renis constat, quae ad illud foramen, vel fistulam pertingat, vt in cauitatem lotium percolet. Et aliquando in vnoquoque renis sinu reperiuntur octo, vel decem foramina, aut fistulae dictae: quibus huiusmodi carunculae aptantur, quae ipsas operculi ingredientis modo obstruunt. A venis igitur, ac arterijs transfunditur omnis sanguis aquosus ad renes, huic similitudine substantiae consequitur serum.