Latin
283
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 283
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam indè in vtroque latere propago vnica neruorum, ac satis crassa descendit, quae à paribus neruorum, quae è lumbis scatent, adaucta &ex aduerso concurrens plexum hunc mi norem parit, indeque gemina membrana substantiae eiusdem cum peritonaeo exorta, totam hac mesenterij partem inferiorem vestit. Talem itaque obseruabis vtriusque mesenterij originem, in quo collocatae sunt glandulae plures, quibus vsum hunc adscripsere anatomici, vt sint veluti ligamenta vasorum, ne disrumpantur, aut lacerentur in magnis, ac violentis motibus, qui vsus nullus mihi videtur. Rationes autem in alio opere audies, tantumque in praesentia verus tibi hic proponatur vsus, vt impediant, ne vasorum ductus comprimantur, vel à repletis intestinis, vel à prono decumbente animali, vel compresso abdomine aliquo alio modo. Nam si ipsi comprimerentur, chyli distributio commoda minimè fieri posset. Aliud etiam non minùs incertum addunt anatomici, glandulam dictam ob fulcimentum ventriculi factam esse asserentes. Quòd si verum esset, inutile penitùs reperiretur hoc corpus in brutis, quae prona incedunt.