Latin
282
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 282
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium praetereà genus est, ab ore ventriculi superiore, quà dorsum respicit: nam duo ibi nascuntur nerui, vnus ab vno, alter ab altero ex ijs geminis, qui à sexto pari ad ventriculum veniunt, qui duo nerui circa dorsum sub ventriculi parte posteriori vniti, in vnam propaginem ad eundem plexum deueniunt, simulque miscentur. Neque ego vnquam potui ita hos geminos neruos secando prosequi, vt illos viderim aliquot propaginibus in renes, aut in vterum inseri, quod anatomicis quibusdam placet. Ex hoc igitur triplici neruorum genere conflatus plexus primam originem mesenterio praebet. Nam ex hac pendet maior ipsius pars robustistimè suspensa. Inferioris verò principij occasio oritur ab arteria vnica, circa finem tertiae vertebrae lumborum, ab aorta erumpente. Haec enim nouo alio neruo plexu statim circundatur, qui varijs neruis illam comitatur per totum rectum intestinum vsque ad sedem &per partem colli. Plexus autem hic originem ducit à superiori dicto.