Latin
286
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 286-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm desinentia istius vocis ἐρυθροειδὴς similitudinem significet, quae sit ista similitudo cum rubore, non video, à quo tunica ipsa rubro vel rubori similis sit di cenda: potiùs ἐρυθρα] debuerat vocari, quàm ἐρυθροειδῆσ: sed quoniam nulla adest in ipsa rubedo, neque etiam ἐρυθρὰ dici potuit. Quare optimè ἐλυτροειδὴς vocata est à Graecis, ob vaginae &inuolucri similitudinem. A Paulo etiam vocatur λυκοειδὴς, quia ab illa membrana oriatur, in qua sunt ἔλυκεσ venarum &arteriarum: imò per hanc etiam disseminantur, vnde capreolaris, vel capreolo similis vocata est. Vnum praetereà notandum est ex Paulo, quod huius tunicę illa pars, quae simae ac posteriori testium faciei haeret, vocatur ἐποσθία πρόσφυσις. Quartam déinde atque vltimam tunicam optimè describit, sed malè appellat, &immeritò alios anatomicos nugaces vocat. Nam verum istius tunicae nomen est δάρτος ex Galeno: at ex Ruffo Ephesio ὑμεννευ. ρῶδης πρὸς τυπίς appellanda est. Quod autem ἐπιδίδομις vocari debeat haec tunica (vti opinor) falsum est. Quod ego ita probo, atque auctoritate primum.