Latin
287
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 287-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam apud quem primùm nos legimus vocem istam, fuit Galenus, qui etiam huius pluribus in locis meminit. At ipse testatur in primo de semine cap. 15. &16. esse corpus aut particulam quandam corporis, capiti ipsius testis impositam: ergo, non est membrana vestiens testem. Quod autem non possit Galenus intelligere membranam hanc, probo. Quoniam in lib. de dissec. vteri ait, testes foeminarum habere δάρτον, vti habent testes virorum, quae est tunica vestiens substantiam testis: In 14. verò de vsu part. testes mulierum non habere ἐπιδιδημίδας ait: aut si habent, esse ita paruas, vt vix appareant: hoc certè non potest intelligi de membrana testium, cùm dicat non apparere in testiculis foeminarum, quod non dixisset, si per vocem ἐπιδιδυμίδος tunicam innueret. Praeterea asserit in primo de semine, cap. 15. ἰπιδιδυνίδα aliquando plenam semine reperiri, quod de tunica minimè dici potest. Quare ex his ego colligo, Galenum nunquam hac voce appellasse tunicam dictam. Quod si ab ipso primùm promulgatam habemus vocem hanc, atque etiam ipsius explicationem, cur nos abusi nomine volumus tunicam testis impropriè, ac immeritò ἐπιδιδυμίδα vocare?