Latin
288
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 288
Unproofread scanNot analysed yet
Non video equidem huiusce rei causam. Sed demus Galenum aut non explicasse vocem hanc, aut cùm ipsam legerit apud Herophilum, vel alium scriptorem, non rectè intellexisse. Probo ego iam à verbi ipsiUS VI, non posse tunicam hanc significare. Quoniam ἰπιδιδημίς vox composita est ex duabus, altera quidem tui, quae in, aut suprà significat, altera verò διδυμίδος, quae cùm desinentiam τοῦ ὑποκοριστικῶν illorum habeat, quae in is sub foemineo genere desinant, ac pari ratione formetur, necessariò inter eadem ὀποκεριστικὰ erit connumerandana.