Latin
291
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 291
Unproofread scanNot analysed yet
Particula enim haec malè obseruata ab anatomicis, quanuis in homine videatur in superficie ipsaneruosa: tamen re vera intimis glandosa est, &si secetur ex minutissimis quasi glandulis, veluti etiam &gurgulio constat, formari videbitur: quod velim obserues in crudo coctoque teste, quoniam hoc certum esse reperies. Glandosa autem huius substantia solidior aliquantisper videtur, quàm sit substantia testis, hocque illud est, quod Galenus, aut diuinans, aut forte ab Herophilo assumen dixit ἐπιδιδυμίδα, quo ad substantiam, esse mediam inter testem ac vasa spermatica, molliorem scilicet his &duriorem illo. Cùm itaque in hoc corpore eadem sit substantia cum teste, idemque vsus. (Nam &in ipso semen fieri concedit Galenus, &refertum semine sępè reperitur) neque varia adsit figura, meritò testiculum appellare poterimus, δι δυμίδα scilicet: cumque ipsi testi adhaereat, πι διδομίδα etiam vocabimus: atque illud praecipuè corpus est, quod in quibusdam hominibus ita laxo nexu cum teste iungitur, vt diuisi testiculi parui specimem praebeat: vnde aliqui τριορχείς vocantur ob hoc symptoma.