Latin
292
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 292
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem Natura mirum in modum appetens conseruationem humanae speciei, non quasdam statas constitutiones, aut tempora ordinauit, quibus vti multa alia bruta, ita homines turgore veneris affecti liberis operam darent: sed omnes tempestates, omnesque horas aptas, ac opportunas esse voluit ad Veneris vsum, atque ad procreandos liberos: cumque hoc minimè fieri possit, nisi perpetuò apta subministretur materia, ideò quoque eiusdem Naturae instinctu testes, &vasa reliqua generationi seminis destinata ipsum continuò producunt, quod deinde à testibus per ἐπιδιδυμίδα &meatum seminalem perpetuò ad ceruicem vesicae, &ad penis originem fertur: vt hoc medio in vterum tanquem in seminarium spargatur. Verum in veneris negotio homo multus esse non potest, neque perpetuò illi incumbere. Quare necessarium est, vt semem hoc colligatur &aceruetur, donec opportuna superueniente hora spargi possit. At in homine multi seminis non satis erant meatus, neque epididymis, aut substantia testium ad continendum semen, quod duorum, aut trium, &aliquando etiam plurium mensium spatio coaceruatur.