Latin
294
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 294
Unproofread scanNot analysed yet
Semen igitur ex illis varicibus sensim se explicans tutiùs ac moderatiùs exit. Vesicae autem hae, quamuis magnae sint, latitant inter ligamenta recti intestini &vaesicae vrinariae, semperque copioso semine ita turgent, vt quandoque demirer, qua ratione Diuinus Vesalius has non viderit, nobisque potiùs seminaria vasa canina, quàm humana descripserit, nihilque pro ipso respondere possum, nisi, quod aliquando bonus dormitat Homerus: neque hoc illi turpitudini, aut dedecori mea sententia est. Vesicas praetereà istas aut vasa non dubito illa esse, quae à similitudine παρασάτας κυρσοειδῶς vocauit Herophylus, in humanorum corporum dissectione valdè exercitatus, quanquam Galenus extremam meatuum seminalium partem sit interpretatus. Hos igitur varicosos adstites obserues, mi Petre quia pulcherrimum in se continent naturae artificium. In penis historia à Vesalio tradita hęc desiderantur, quę etiam apud alios anatomicos desunt: Nam quamuis reperiantur scriptores anatomici, qui vt Aristarchi videan tur, liberè inuehuntur in Vesalium, &quasi semper immeritò: in rebus tamen difficilimis ab illis dogmatibus, quę ab ipso tradita sunt, nec per latum pilum recedere audent.