Latin
295
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 295
Unproofread scanNot analysed yet
Talis est historia haec, in qua nihil à Vesalij placitis recedunt, nisi fortè, dum aliqui negant, neruos &venas ad penem deriuari. Sed ad institutum nostrum. Penem in intimo canali non cauum, sed spongiosum esse constat fungosa quadam materia repletum, non carnea quidem (vti ipse ex Aristotele asserit) sed neruea, ac ita dura, vt quasi nerui duritiem excedat. Per hanc spongiosam materiam vsque ad summam glandem vasa feruntur insignia, arteriae nempe, quae ita aliquando conspicuae sunt, quàm quod maximè conspici potest. Ad penem duo genera vasorum feruntur. Alterum cutaneum, quod non curo. Alterum verò illorum vasorum, quę per corpus nerueum ipsius penis distribuuntur, deque his ego loquor. Sunt enim gemini nerui, qui per mediam illam bifurcationem, à qua orginem trahit penis, ascendentes ad dorsum ipsius, &per dorsum idem currentes, propaginibus non paucis subiecto neruo communicatis tandem in glandulam ac totum extremum colem inseruntur.