Latin
302
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 302
Unproofread scanNot analysed yet
Non desistam tamen, neque ita modestum risum docti viri pertimescam, quin id, quod oculis ip sis saepè ac sępiùs uidi, alijsque etiam ostendi, palàm enarrem. Scias igitur foeminarum vterum geminos habere κρεμαστοῦρας, vnum dextrum ac sinistrum alterum, qui ipsum in foeminis suspendunt, veluti in viris testes ipsos. Hos opinatus est Vesalius esse musculos vteri, atque satis malè depinxit, calamoue delineauit. Musculi enim non sunt, quanuis aliquando rubri &carnei videantur: sed sunt gemini processus neruei ab vteri lateribus orti, atque aliquando oppleti quodam carneo tomento, ita, vt rubri reddantur, qui ascendentes ad inguina, ac perforantes peritonęum, veluti in viris vasa seminaria faciunt, per foramen chordę musculorum obliquè descendentium egrediuntur, atque cum his statim extra abdomen iunguntur musculi suspensorij, veluti in viris, sed parui admodùm: (Nam his musculis foeminae quoque donantur.