Latin
303
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 303
Unproofread scanNot analysed yet
)Processus isti cùm extra abdomem sunt, parùm vergunt versus pubem, ibique finiunt in pinguedine latentes, neque vnquam inuicem iunguntur, neque ad tentiginem pertingunt, sed semper ab ipsa duum digitorum spatio distant. In extremo autem ijdem processus sępè ita caui sunt, vt insculptam membranam elytroiden referant, hęcque cauitas aliquando pinguedine infara reperitur, atque sedes haec illa est, in qua foemi narum ramex fieri solet, quemadmodum in viris ipsis. Egoque opinor, quod vt in foemina omnes partes adessent, quę sunt in viro, ideò pro cremasteribus, ac tunicis vaginalibus à Natura facti sint hi processus gemini. Omnes anatomici vno ore asserunt, in testibus foeminarum semen fieri, &quod semine referti reperiantur: quod ego nunquam videre potui, quamuis non leuem operam, vt hoc cognoscerem, adhibuerim. Vidi quidem in ipsis quasdam veluti vesicas aqua vel humore aqueo, aliâs luteo, aliâs verò lympido turgentes: Sed nunquam semen vidi, nisi in vasis ipsis spermaticis, vel delatorijs vocatis. Aliud asserunt, quod vasa ista spermatica oriuntur à testibus, atque cum illis omninò copulantur, &desinunt in cornua ipsius vteri ita appellata, quod minimè placet: quoniam nunquam obseruare potui meatus istos seminarios coniunctos cum testibus, nisi vterus dibzy G Goog vterus malè affectus fuerit: in omnibus autem alijs, aut virgines fuerint, aut vitiatae mulieres, vel ędiderint conceptum foetum aut non, semper disiunctos vidi testes à dictis meatibus, neque ulla apparet vena, aut angustum vas, vel magnum, quod à testibus ad hos meatus transeat, solaque adest membranula tenuissima à peritonaeo, quae cùm omnia ibi contenta vasa venas scilicet &arterias vinciat, hos quoque meatus &testes simul copulat, ita tamen, vt non se inuicem tangant.