Latin
310
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 310
Unproofread scanNot analysed yet
δες, &mures, &vespertiliones vtrinque dentati vterum habere acetabula. atque eo tempore tantùm, quo foetus in vtero continetur, à quibus acetabulis embryo per media vasa pendet. Reliqua verò omnia, quę vtrinque dentata, pedibusque hęrentia animal pariunt, asserit habere vterum interna in facie leuigatum, à qua embryo suspenditur medijs ipsis vasis, non autem cotyledonibus, quoniam non adsunt. Quae verò sint cotyledones istae, idem Aristo. in 2. de Generat. Anim. cap. 5. declarat: aitque esse corpora quaedam insculpta, quorum pars caua respicit foetum &internam vteri amplitudinem, pars verò giba respicit vterum, illique connata est, atque videntur veluti paruae cotylae: vnde (vt credo) κοτυληδένες sunt dictae, quia κονύλης effigiem gerant. (quid autem fuerit mensura aut vasculum illud ab antiquis κοτόλη ap pellatum, qualiue constiterit figura, quod noueris credo (quibus vmbilici venae copulantur, atque inde alimentum trahunt. Quoniam autem non adsunt cotyledones, nisi dum in vtero foetus continetur, ac postea obliterantur, imò &antequam foetus nascatur obliterari incipiunt, dum iam perfectus est, &ad exitum tendit, teste eodem Aristo. pręcipuè in 7. de Histo. Anim. cap. 8. meritò quaererem ego, qua ratione oriantur ista acetabula? nasci hoc modo respondet Aristoteles, quoniam natura sensim ac sensim tanquam ad mammas transmittit alimentum sanguineum ad capillamenta extrema venarum, quae sparsa hinc indè sunt per vterum.