Latin
311
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 311
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem alimentum plurimum ibi coaceruatum facit, veluti ἐζάνθημα &φλεγμασίαν hoc est, tuberculum, in quo contineatur, atque istud κοτυλεδονος corpus est, à quo postea aperto efluit alimentum ad embryonem, quo deficiente, aut quia totum suctu sit, aut quia non ampliùs à corpore transmittatur, cotyledones omnes obliterantur ac euanescunt: &vt vtar Aristotelis verbo, συμπίουτουσι id est, concidunt, cauumque delitescit. Haec ex Aristotele acetabulorum historia est. Vitimo in loco aliquot fuêre, qui κοτυλυδόνας istas figmentum esse asserunt, veluti Soranus, qui de istis loquens ait, ἀφυσικὸς ἔστι περὶ ἀυττὸ ἐισαγόμενος λόγος. In hac scriptorum atque sententiarum varietate, quid ego sentiam, audi. Duobus modis loqui possumus de acetabulis, propriè scilicet, aut impropriè: quod si impropriè loquamur, infiniti erunt modi, atque sententię, quae de ipsis proferri poterunt: sin contrà pro priè loqui voluerimus, neque per figmenta aut metaphoras progredi, opus erit, vt intelligamus velimus nolimus quędam esse corpora insculpta &caua, quae cotylae effigien gerentia in vtero reperiantur.