Latin
315
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 315
Unproofread scanNot analysed yet
Acetabula igitur ea sint, de quibus locutest Aristoteles, quae re vera non inueniuntur in matrice humana, neque in canina, vt docet anatome: sed solùm in cornutis animalibus, aut illis tantum, quae recenset Arist. neque etiam veritate ipsa rem hanc indicante perpetuò adsunt in brutis, sed tantùm dum embryo in vtero continetur, quod ego sępissimè in bubalis, vaccis, ac ouibus uidi, plurimisque alijs etiam ostendi. Loco autem ipsorum acetabulorum in vacuo vtero prominent tubercula aliquot satis insignia, quae in enixis vaccis, atque etiam in illis, quae nondum taurum admisere, neque conceperunt, apertissimè conspiciuntur. Hoc ita constituto, quid dicendum est de Hippocrate, qui dum de humano vtero loquitur, acetabulorum meminit? Mihi parcant manes tanti viri, quod numen artis Medicę fuit: dicam ego, quod fal sa oratione vera testatus est Nam si quis dubitarit (mea sententia) crudos aut frigidos humores, vel mucos ipsos in vtero contentos esse, causam abortus, re uera in medio lu mine coecutiret: quod prętereà humores hi in cotyledonibus contineantur, falsum est, quia hi non adsunt. In oculis autem vasorum contineri possent hi humores, abortum tamen ideò minimè facient.