Latin
316
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 316
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam inibi retentus mucus obstructionem pariet, ob quam foetus alimento distitutus necessariò abortu peribit: non autem, quia disrumpantur ligamenta, pondus ferre minimè possint: Necessarium enim mea sententia est, vt mucus iste illi adiungatur parti, cuius munus est colligere va sa vmbilici cum vtero, ac foetum suspendere: si lacerationis istius causa esse debet, haec autem caro placentę est, quae si imbuatur muco, ita laxa fit, vt facilimè disrumpatur, neque embryonem ampliùs suspendere possit. Hac itaque ratione patebit Hippo. impropriè locutum fuisse, sub nomine acetabuli de hac carne, quę quoniam in brutis cornigeris in ace tabulis continetur, neque proprium nomen habet, ab ipso breuitatis aphoristicę leges seruan te, vt longas circum locutiones vitaret, κοτηλου δόνος vel acetabuli voce est explicata, &continentis nomine contentum ipsum per συνεκδοχὴν est appellatum. Quod si illi, qui κοτουληδόνας carnes has interpretabantur, tantùm vt Hippo. mentem explicarent, id dixerunt, non sunt reprehendendi: Sin autem absolutè κοτοληδόνας carnes has esse dixêre, nulla sunt digni excusatione. Quod autem Hippo. intellexerit carnes istas nomine acetabulorum, patet, quia in Aphoris. ipsis assi gnat munus sustinendi foetus, atque ait ipsa lacerari, quod dici non potest, neque de osculis vasorum vteri, neque de continentibus cauis, etiamsi adessent. Nam vasa vteri non habent hoc munus, vt sustineant foetum, ideò de illis non loquitur: cauitates verò si adessent, quamuis faciant ad sustinendum foetum: tamen ipsę nunquam disrumpuntur aut lacerantur: quare de tomento hoc carnoso intelligendum est, quòd figurata oratione sit explicatum.