Latin
320
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 320
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim in renes, in ventriculum, in lienem, atque in hepar tot nerui à sexto pari, &à plexu illo mesenterij ferantur, vt illorum ope lęsiones proprias cognoscere possint, iniusta, profectò videtur haec nouerca Natura appellata, si in cor nobilissimum omnium viscerum vnicum tantùm neruulum distribuat, néinde si à consequentibus argumentari licet, videmus in hoc viscere ita magnum, itaque exquisitum sensum adesse, vt nullam possit noque intemperiem, neque solutionem continui quanuis minimam ferre, sed statim valdè ingens succedit dolor, qui homines iugulat. Si igikmagnus dolor, magna etiam vis sentiendi adest: haec autem cordi communicari minimè potest, vnico eodemque minimo neruulo: Necessarium itaque est, vt aut vnus maximus ad ipsum pertingat neruus, aut parui ac plures. Cùm ergo dogma hoc receptum à iustitiae legibus recedat, atque ab oculata anatomes demonstratione, ego ipso deleto tibi quot qualesue sint nerui cordis referam.