Latin
321
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 321
Unproofread scanNot analysed yet
Sub basi ipsius, vbi vena arterialis incipit ad sinistrum latus flecti, atque vbi adest meatu ille insignis arterialis in embryone, qui coniungit venam dictam cum arteria aorta, est plexus quidam aut complicatio neruea, qualis etiam in mesenterio à me descripta est, sed minor, robusta tamen ac solida, à quam abundans copia neruosae materiae totam cordis basim amplexatur, perque ipsam plures propagines paruorum neruorum indè diductae dispguntur, ac per totam ipsius substantiam, quamuis illas minutim prosequi nequeam. Hoc anatomici ligamentum fortasse rati neglexerunt, hacque ratione non viderunt, quot nerui in cor ferantur. Nerueus autem iste plexus originem ducit à quinque neruorum propaginibus, quę quamuis aliquando quatuor tantùm sint, quinque tamen vt plurimùm reperiuntur: harumque prima illa est, de qua in superioribus locutus sum, dixique oriri à ramo magno nerui sexti paris sinistri parum infra exortum recurrentis nerui, atque indè delatam &reflexam ad venam atterialem sinistram in dictum nerueum plexum ascendere. Secunda uero &tertia propago in eodem latere sinistro oritur à plexu illo, quem ego in ceruice describens plexum sexti paris appellaui. Ab hoc igitur plexu in sinistro latere gemiize dibzy G Goog ni oriuntur neruuli (aliquando etiam vntantùm est) qui descendentes ad cordis ba sim per eundem plexum distribuuntur. Quarta etiam propago, &ipsa sinistra ea est, quae ab alijs proponitur à recurrente eius lateris neruo exorta. Hęc simul cum ter tia &secunda descendens in dictum plexum desseminatur. Quinta verò propago, quae vltima in dextro latere sita est, geminum habet principium.