Latin
324
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 324
Unproofread scanNot analysed yet
Haec in thoracis uisceribus obseruaui, quę illis adiunges à me de vena sine pari, deque oesophago suprà explicatis. Ab aspera arteria ascendamus ad fauces, in quibus anatom. mentionem luculentam glandularum illarum, quae παρίσθαια dicuntur, fecêre: uerùm de tunica neruosa, qua uestiuntur, nil dixerunt, quod proprium harum est, non autem commune cum reliquis glandulis. Aliud etiam prętermiserunt, quod maximi est momenti, tunicam scilicet dictarum glandularum perforatam esse, varijs in locis foraminibus satis amplis. quae si aliquando moderatè intumeant glandulae, imponere nostris medicis solent (quod aliquando notaui) ita, vt vlcera esse credant: partemque ipsam, ceu vlcerata esset, curant: cùm tamen re vera vlcera non adsint, desidenteque glandularum tumore secundum naturam penitùs se habeant, Quoniam foramina ea, vt dixi, naturalia sunt. Quare chyrurgos tibi familiares admoneto, ne in istos crassos errores incidant.